Evangelium Secundum Lucam*

Caput 9: Versus 34

Facta est nubes, et obumbravit eos.Etsi Petrus ex infirmitate ignorat, placet tamen obsequii devotio. Unde et nubes obumbrat, divini Spiritus est ista obumbratio quae non caligat affectibus hominum, sed revelat occulta, cujus perfectus ostenditur audita voce dicentis:Hic est Filius meus.Quia materiale quaesivit tabernaculum, nubis accepit obumbraculum, ut discat in resurrectione, non regimine domorum, sed Spiritus sancti gloria sanctos esse protegendos.Et timuerunt.Timent, quia humana fragilitas conspectum majoris gloriae ferre non sustinet, et quanto quis ampliora quaesierit, tanto magis ad inferiora collabitur, si mensuram suam ignoraverit.
(* Traductions européennes)